dem et eum cui restituebatur hereditas, id est hoc modo:
heres quidem stipulabatur ab eo cui restituebatur hereditas,
ut quidquid hereditario nomine condemnatus soluisset, siue[1]
quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset, et[2]
omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte
defenderetur; ille uero qui recipiebat hereditatem, inuicem
stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem peruenis-
set, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum heredita-[3]
rias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi. §253[§ 1] sed[4]
posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca
consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut
si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones[5]
quae iure ciuili heredi et in heredem conpeterent, (ei) et in[6]
eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas;[7]
per quod senatusconsultum desierunt illae cautiones in usu[8]
haberi: || praetor enim utiles actiones ei et in eum qui rece- pg.119
pit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit,
eaeque in edicto proponuntur. §254[§ 2] Sed rursus quia heredes[9]
scripti cum aut totam hereditatem aut paene totam plerum-
que restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut[10]
minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur
fideicommissa, postea Pegaso et Pusione (consulibus) senatus[11]
censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere, pro-[12]
inde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia[13]
in legatis retinere conceditur; (ex singulis quoque rebus[14]
quae per fideicommissum relincuntur, eadem retentio per-
missa est;) per quod senatusconsultum ipse (heres) onera[15]
hereditaria sustinet; ille autem qui ex fideicommisso reliquam [16]
- ↑ soluisset Krueger, fuisset C
- ↑ dedisse C || indemnis esset Savigny, indenisset C
- ↑ ut C, (et) ut Huschke
- ↑ 9 — 10 sed posterioribus temporibus Cn, et in Neronis quidem temporibus Inst.
- ↑ cui C, om. Inst. || actiones C, omnes actiones Inst.
- ↑ ei Inst., om. C
- ↑ esset Cn, est Inst.
- ↑ per Cn, post Inst. (non inepte)
- ↑ eaeque] aeque C || rursus C, om. Inst.
- ↑ aut C, uel Inst.
- ↑ postea Pegaso et Pusione consulibus] potest (? conf. Ca pag. 285 et pag. 286 uers. 34) pegaso et pusione Cn, postea Vespasiani Augusti temporibus Pegaso et Pusione consulibus Inst.
- ↑ esset Inst., est C, conf. Ca pag. 266 || proinde Cn, perinde Inst.
- ↑ e C, om. Inst.
- ↑ in C, ex Inst. || retinere Inst. (ex emendatione ?), retinendis C, quod uocabulum ex glossemate natum esse suspicatur Mommsen
- ↑ per Cn, post Inst. || heres Inst., om. C (conf. Ca pag. 270 uers. 3)
- ↑ relinquam partem hereditatis recipit Cn, recepit partem hereditatis Inst.