Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/116

Haec pagina emendata et bis lecta est
§235-238
―― 84 ――


§235[§ 1]      [de poenae cavsa relictis legatis.] Poenae quoque no-
     mine inutiliter legatur: poenae autem nomine legari uidetur
     quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres[1]
     aliquid faciat aut non faciat, ueluti quod ita legatur si heres
     mevs filiam svam titio in matrimonivm conlocaverit x (milia)
     seio dato, uel ita si filiam titio in matrimonivm non conloca-
     veris, x milia titio dato; sed et si heredem, (si) uerbi gratia[2]
     intra biennium monumentum sibi non fecerit, x (milia) Titio
     dare iusserit, poenae nomine legatum est, et deni|que ex ipsa[3]
     definitione multas similes species ――|―――――― possumus.[4]
     §236 Nec libertas quidem poenae | nomine dari potest, quamuis
     de ea re fuerit quaesitum. §237 De tutore uero nihil possumus
     quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quic-[5]
     quam facere aut non facere; ideoque (――――――――[6]
     ――――――――) datur, poenae nomine tutor datus fuerit,
     magis sub condicione quam poenae nomine datus uidebitur.
§238[§ 2]      Incertae personae legatum inutiliter relinquitur: incerta
     autem uidetur persona quam per incertam opinionem || animo[7]       pg.115
     suo testator subicit, uelut cum ita legatum sit qvi primvs ad[8]
     fvnvs mevm venerit, ei heres mevs x (milia) dato; idem iuris[9]
     est si generaliter omnibus legauerit qvicvmqve ad fvnvs mevm
     venerit; in eadem causa est quod ita relinquitur qvicvmqve
     filio meo in matrimonivm filiam svam conlocaverit, ei heres
     mevs x milia dato; illud quoque [in eadem causa est] quod ita[10]
     relinquitur qvi post testamentvm (scriptvm primi) consvles de- [11]
     signati ervnt, aeque incertis personis legari uidetur; et de-[12]

     nique aliae multae huiusmodi species sunt. Sub certa uero[13]


  1. §235. usque ad 4 non faciat fere = Inst. 2, 20, 36
  2. §238. inde ab 17 incerta usque ad 19 subicit et inde ab 22 qvicvmqve usque ad pag. 85, 2 svnt fere = Inst. 2, 20, 25.

  1. heres C; is Inst. alii codices, om. alii
  2. heredem (si) Huschke, h C, conf. Ca pag. 270
  3. dare Huschke, dari C
  4. inter species et possumus uidetur in C fuisse cir|cumspicere; expectes fingere uel efficere uel simile aliquid
  5. potest Goeschen, post C, conf. Ca pag. 285
  6. lacunam Mommsen e. g. sic supplet: ideoque (etsi secundum mentem testatoris is qui tutor) datus est, poenae nomine etc.
  7. uidetur persona Cn, ad persona uidetur ducunt Inst. || per incertam opinionem Cn, incerta opinione Inst.
  8. subicitur C, conf. Ca pag. 306 || ue(lut cum)? C, ad ueluti si ducere uidentur fere Inst.
  9. uenit C
  10. in eadem causa est Cn, om. Inst., deleuit Huschke || ita C, his Inst.
  11. post Inst., pos C (conf. Ca pag. 285) || ( ) additum ex Inst.
  12. incertis personis Cn, incertae personae Inst.
  13. aliae multae C, multae aliae Inst.