nia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine mortisue
causa capere liceret quam heredes caperent: ex qua lege plane [1]
quidem aliquid utique heredes habere uidebantur; sed tamen
fere uitium simile nascebatur: nam in multas legatariorum [2]
personas distributo patrimonio poterat (testator) adeo he- [3]
redi minimum relinquere, ut non expediret heredi huius [4]
lucri gra||tia totius hereditatis onera sustinere. §227[§ 1] Lata est ita-[5] pg.113
que lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat
quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam par-[6]
tem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur. §228[§ 2] In liber-[7]
tatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia
Caninia, sicut in primo commentario rettulimus.
§229[§ 3] [de invtiliter relictis legatis.] Ante heredis institu-
tionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta uim ex in-[8]
stitutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput et funda-[9]
mentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. §230[§ 4] Pari
ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest.
§231 Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existi-[10]
mant; sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil[11]
ex hereditate erogatur tutoris datione. §232[§ 5] Post mortem quoque
heredis inutiliter legatur, id est hoc modo cvm heres mevs
mortvvs erit, do lego, aut dato. ita autem recte legatur
cvm heres (mevs) morietvr, quia non post mortem heredis [12]
relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non
potest legari pridie qvam heres mevs morietvr: quod non pre-
tiosa ratione receptum uidetur. || §233 Eadem et de libertatibus pg.114
dicta intellegemus. §234 Tutor uero an post mortem heredis
dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quae-[13]
stio, quae de (eo) agitatur qui ante heredum institutionem [14]
datur.
- ↑ §227. conf. Inst. 2, 22 pr.
- ↑ §228. in primo commentario] 1 §§ 42 seq.
- ↑ §229. = Inst. 2, 20, 34
- ↑ §230. = Inst. 2, 20, 34
- ↑ §232. usque ad 25 morietur conf. Inst. 2, 20, 35.
- ↑ caperentur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ nascebantur C
- ↑ testator dubitanter additum est duce Boeckingio
- ↑ hedi C, conf. Ca pag. 269
- ↑ gratiam C
- ↑ dodramtem C
- ↑ nunc] nec Cn, conf. Ca pag. 282
- ↑ inutiliter Inst., utiliter C
- ↑ heredis C, heredum Inst. || uelut Cn, ueluti Inst. || caput et C, caput atque Inst.
- ↑ praeceptor Cn, conf. Ca pag. 298 || tutores Cn, conf. Ca pag. 298 || existimantur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ putant post dari addit Lachmann
- ↑ mevs add. Boecking || moriatur Cn
- ↑ forsitam C
- ↑ quae] quam Cn, conf. Ca pag. 290.