hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam
rem eo modo testator legauerit, || iure quidem ciuili inutile pg.111
erit legatum; sed ex senatusconsulto confirmabitur. aliquo[1]
tamen casu etiam alienam rem (per) praeceptionem legari
posse fatentur: ueluti si quis eam rem legauerit quam credi-
tori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis cohe-
redes cogi posse existimant soluta pecunia luere eam rem, ut[2]
possit praecipere is cui ita legatum sit. §221 sed diuersae scholae[3]
auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse
proinde ac si ita scribatur titivs hominem stichvm capito, su-
peruacuo adiecta prae syllaba; ideoque per uindicationem[4]
eam rem legatam uideri: quae sententia dicitur diui Hadriani
constitutione confirmata esse. §222 Secundum hanc igitur opinio-[5]
nem si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a lega-[6]
tario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus;
quodsi in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex
senatusconsulto utile erit legatum, heredi uero familiae ercis-
cundae iudicis officio praestabitur; quodsi nullo iure fuerit
testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatusconsulto utile
erit. §223 Siue tamen heredibus secundum nostrorum opinio-
nem, siue etiam extraneis secundum illorum opinionem,
duobus pluribusue eadem res coniunctim aut disiunctim legata
fuerit, singuli || partes habere debent. pg.112
§224 [ad legem falcidiam.] Sed olim quidem licebat totum[7]
patrimonium legatis atque libertatibus erogare nec quic-
quam heredi relinquere praeterquam inane nomen heredis;
idque lex XII tabularum permittere uidebatur, qua cauetur,
ut quod quisque de re sua testatus esset, id ratum haberetur,
his uerbis vti legassit svae rei, ita ivs esto: quare qui[8]
scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant, et id-[9]
circo plerique intestati moriebantur. §225 Itaque lata est lex Fu-
ria, qua, exceptis personis quibusdam, ceteris plus mille[10]
assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum
non est. sed et haec lex non perfecit quod uoluit: qui enim
uerbi gratia quinque milium aeris patrimonium habebat,
poterat quinque hominibus singulis millenos asses legando
totum patrimonium erogare. §226 Ideo postea lata est lex Voco-
- ↑ aliquod C, conf. Ca pag. 293 inf.
- ↑ soluta pecunia luere Lachmann, solutam pecuniam soluere C
- ↑ praecipere is Goeschen, percipere ei Cn || sed] ed C || diuersae scholae] diuelse (conf. Ca pag. 309 inf.) soles C
- ↑ syllabar? C
- ↑ constitutionem C
- ↑ potest Goeschen, posse Cn, conf. Ca pag. 285
- ↑ olum C || licebat ex liceat correctum C
- ↑ legasset suae res ita C || quare] quaae Cn
- ↑ heredes] conf. Ca pag. 269 inf.
- ↑ qua] quae Cn, conf. Ca pag. 289 inf.