res quae in rerum natura non est, si modo futura est, per
damnationem legari potest, uelut frvctvs qvi in illo fvndo[1]
nati ervnt, aut qvod ex illa ancilla natvm erit. §204[§ 1] Quod
autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi
pure legatum est, non, ut per uindicationem legatum,
continuo legatario adquiritur, sed nihilo minus heredis
est; et ideo legatarius in personam agere debet, id est in-
tendere heredem sibi dare oportere, et tum heres, si (res)[2]
mancipii sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionem-
que tradere debet; si nec mancipii sit, sufficit si tradiderit:
nam si mancipii rem tantum tradiderit nec mancipauerit,
usucapione pleno iure fit legatarii: conpletur autem usucapio,[3]
sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum
anno, earum uero quae solo tenentur, biennio. §205 Est et illa[4]
differentia huius (et) per uindicationem legati, quod si eadem
res duobus pluribusue per damnationem legata sit, siquidem[5]
coniunctim, plane singulis partes debentur, sicut in illo (quod[6]
per) uindicationem legatum est, si uero disiunctim, singulis[7]
solidum debetur; ita fit, || ut scilicet heres alteri rem, alteri[8] pg.107
aestimationem eius praestare debeat; et in coniunctis defi-[9]
cientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate
remanet.[10]
§206 Quod autem diximus deficientis portionem in per damna-[11]
tionem quidem legato in hereditate retineri, in per uindica-[12]
tionem uero collegatario adcrescere, admonendi sumus ante
legem Papiam hoc iure ciuili ita fuisse; post legem uero Pa-[13]
piam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet qui in eo
testamento liberos habent. §207 et quamuis prima causa sit in
caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si
heredes liberos non habeant, legatariorum liberos haben-
tium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius[14]
- ↑ §204. alio — loco] § 42.
- ↑ uelut Cn, ueluti Inst.
- ↑ res om. C (conf. Ca pag. 298 uers. 18)
- ↑ usucapione] usucapionem C, expectes conpleta demum usucapione uel simile aliquid
- ↑ tenentur Goeschen, teneantur Cn
- ↑ damnationem] damnicontractionem C, conf. Ca pag. 305
- ↑ quod per om. C (conf. Ca pag. 294 uers. 1 et pag. 284 uers. 2)
- ↑ uindicationem] uindicaii? C
- ↑ solidae deuentur Cn, conf. Ca pag. 265; ceterum conf. Vlp. 24, 13 in fine || ita fit uerba delenda esse putat Polenaar
- ↑ coniuctis C
- ↑ remanetur Cn
- ↑ portionem in] aut portionem aut portione in? C
- ↑ retinere C
- ↑ pro hoc possis etiam id supplere, conf. Ca || fuisset C
- ↑ significatur ex signifacatur correctum C.