§193 Per uindicationem hoc modo legamus titio uerbi gratia
hominem stichvm do lego; sed (et) si alterutrum uerbum[1]
positum sit, ueluti do aut lego, aeque per uindicatio-[2]
nem legatum est; item, ut magis uisum est, si ita le-[3]
gatum fuerit svmito, uel ita sibi habeto, uel ita capito, ae-
que per uindicationem legatum est. §194 Ideo autem per uin-
dicationem legatum appellatur, quia post aditam heredita-[4]
tem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem
legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque qui eam pos-
sidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam rem
ex iure Quiritium esse. §195 In eo solo dissentiunt prudentes,
quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praecepto-
res quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem pu-
tant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum | esse [dimis-[5]
sum], sed posteaquam scierit et ―――― lega|tum, pro-[6]
inde esse atque si legatum non esset; Nerua uero et Pro-
culus ceterique illius scholae auctores non aliter putant[7]
rem legatarii fieri, quam si uoluerit eam ad se pertinere:
sed hodie ex diui Pii Antonini || constitutione hoc magis pg.104
iure uti uidemur quod Proculo placuit; nam cum legatus[8]
fuisset Latinus per uindicationem coloniae, Deliberent, in-[9]
quit, decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac
si uni legatus esset. §196 Eae autem solae res per uindicatio-[10]
nem legantur recte, quae ex iure Quiritium ipsius testatoris
sunt; sed eas quidem res quae pondere numero mensura
constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex iure
Quiritium testatoris, ueluti uinum oleum frumentum pecu-
niam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tem-[11]
pore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo
faceret testamentum et quo moreretur, alioquin inutile est[12]
legatum. §197[§ 1] Sed sane hoc ita est iure ciuili: postea uero auctore
- ↑ §197. inferius] § 202
- ↑ sed et] sed C, conf. Ca pag. 301 || alterutrum Goeschen, alteru(m) ? C
- ↑ pro ueluti expectes aliam particulam (e. g. id est)
- ↑ uisum est] uisus est ? C, conf. Ca
- ↑ quia] aut qui (conf. Ca pag. 293) aut qui C
- ↑ dimissum (corruptum ex demissum ?) glossema deleuit Huschke (Iurisprudent. Anteiustinian. ed. 3 pag. 163)
- ↑ sed] et C || ante legatum quid in C fuerit (conf. Ca), dici nequit; expectes repudiauerit; codicis (Cn) ductus ad cesserit quadrant, quod tamen ab huius loci sententia alienum est
- ↑ alite C, conf. Ca pag. 304 uers. 20 et uers. 17
- ↑ uidemur] uideuidemur C
- ↑ per] pro C
- ↑ eae] conf. Ca
- ↑ ceteras res uero Cn, Gaium ceteras uero aut ceteras uero res scripsisse suspiceris
- ↑ facere C || est Cn, esse Huschke.