institutio in persona eius non constitit; ideoque licet aliena-[1]
tus sit, non potest iussu domini noui cernere hereditatem.
§188[§ 1] cum libertate uero heres || institutus siquidem in eadem causa[2] pg.102
durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres:[3]
si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio[4]
hereditatem adire potest; quodsi alienatus sit, iussu noui[5]
domini adire hereditatem debet, qua ratione per eum domi-[6]
nus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest.[7]
§189[§ 2] Alienus quoque seruus heres institutus si in eadem causa
durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero[8]
alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem
eius, antequam cernat, debet iussu noui domini cernere:
si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem po-[9]
test. §190 Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari
cretione data, ita intellegitur dies cretionis cedere, si ipse[10]
seruus scierit se heredem institutum esse, nec ullum inpe-[11]
dimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius
iussu cernere possit.
§191[§ 3] Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra
propositam quidem materiam uidetur: nam loquimur de his
iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis adquirun-[12]
tur: sed cum omni modo de testamentis deque heredibus[13]
qui testamento instituuntur, locuti sumus, non sine causa[14]
sequenti loco || poterit haec iuris materia tractari.[15] pg.103
[de legatis.]
§192 Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per
uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi
modo aut per praeceptionem.
- ↑ persona eius] personae Cn, conf. Ca pag. 264 || constit C
- ↑ eadem Inst., ea C (conf. Ca pag. 262 uers. 22)
- ↑ durauerit C, manserit Inst. || et inde necessarius heres C, heresque necessarius Inst.
- ↑ ab ipso C, a uiuo Inst.
- ↑ hereditatem adire C, adire hereditatem Inst. || sit C, fuerit Inst.
- ↑ domini Inst., domin C || qua Cn, et ea Inst.
- ↑ ipsae ? C, ipse alienatus Inst. || heres neque liber Cn, liber neque heres Inst.
- ↑ domini C, eius domini uel domini eius Inst. || hereditatem adire Cn, adire hereditatem Inst.
- ↑ si uero C, at si Inst. || 13 — 14 potest. si autem Goeschen, aut potest autem aut potesi autem mihi in C apparuit; possis etiam haec temptare: potest. at (si) (conf. Ca pag. 257 uers. 18)
- ↑ intellegitur] igitur C (conf. Ca pag. 271 uers. 30)
- ↑ instiutum C
- ↑ per Inst., pro C
- ↑ omnimodo C, omnino Inst. (codices plurimi)
- ↑ instituuntur Inst., instituunt C
- ↑ poterit C, potest Inst.