Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/105

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §171-178
―― 73 ――


     tis diebus constringatur, tamen alia cretio uulgaris uoca-
     tur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra
     exposuimus, id est in qua adiciuntur haec uerba qvibvs[1]
     sciet poteritqve; certorum dierum, in qua detractis his uer-[2]
     bis cetera scribuntur. §172 Quarum cretionum magna differentia
     est: nam uulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi
     quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit
     cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti[3]
     se heredem institutum esse numerantur dies con||tinui; item       pg.98
     ei quoque qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo am-
     plius ei qui sub condicione heres institutus est, tempus nu-[4]
     meratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti.[5]
     §173 continua haec cretio uocatur, quia continui dies numeran-[6]
     tur; sed quia [tamen] dura est haec cretio, altera in usu[7]
     habetur; unde etiam uulgaris dicta est.
     §174 [de svbstitvtionibvs.] Interdum duos pluresue gradus[8]
     heredum facimus, hoc modo l. titivs heres esto cernitoqve
     in diebvs (centvm) proximis qvibvs scies poterisqve. qvodni
     ita creveris, exheres esto. tvm mevivs heres esto cernitoqve
     in diebvs centvm et reliqua; et deinceps in quantum uelimus
     substituere possumus. §175 Et licet nobis uel unum in unius lo-[9]
     cum substituere pluresue, et contra in plurium locum uel
     unum uel plures substituere. §176 Primo itaque gradu scriptus
     heres hereditatem cernendo fit heres et substitutus excludi-
     tur; non cernendo summouetur, etiamsi pro herede gerat,
     et in locum eius substitutus succedit; et deinceps si plu-
     res gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit.
     §177 Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est in haec[10]
     uerba si non creveris, tvm p. mevivs heres esto, illud diuer-[11]
     sum inuenitur, quod si prior omissa cretione pro herede[12]
     gerat, substitutum in partem admittit et fiunt ambo aequis
     partibus || heredes; quodsi neque cernat neque pro herede       pg.99
     gerat, tum sane in uniuersum summouetur, et substitutus[13]

     in totam hereditatem succedit. §178 Sed Sabino quidem placuit,




  1. adiciuntur (conf. Vlp. 22, 31) Huschke, dicuntur Cn
  2. siet C
  3. cretio C || nesciente C
  4. intstitutus C
  5. uerba melius et aptius est uulgari cretione uti ex glossemate nata esse non male censet Polenaar; idem longius progressus post numeratur in uersu 12 addit continuum et uerba (uers. 13 — 14) quia continui dies numerantur deleri iubet
  6. continua C, Etiam continua Huschke olim
  7. tamen deleuit Boecking || alteram C || usu] us C (conf. Ca pag. 301 uers. 21)
  8. substitionibus C || interdum] ininterdum Cn
  9. unius] iunius C
  10. in Heffter, si C
  11. crerit C
  12. inuenit C || quod Huschke, quia C (conf. Ca pag. 294 uers. 38)
  13. uniuerso C.