Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/104

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §164-171
―― 72 ――


     liberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem,
     uel si non adeant, temporis fine summoueantur: ideo au-[1]
     tem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et
     constituere. §165 Cum ergo ita scriptum sit heres titivs esto,
     adicere debemus cernitoqve in centvm diebvs proximis qvibvs
     scies poterisqve. qvodni ita creveris, exheres esto. §166 Et qui ita
     heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra diem
     cretionis cernere, id est haec uerba dicere qvod me p. mevivs[2]
     testamento svo heredem institvit, eam hereditatem adeo cer-
     noqve; quodsi ita non creuerit, finito tempore cretionis ex-
     cluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id est
     si rebus hereditariis tamquam heres utatur. §167[§ 1] At is qui sine
     cretione heres institutus sit, aut qui ab intestato legitimo iure[3]
     ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede[4]
     gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis
     heres fieri: eique liberum est quocumque tempore uoluerit,
     adire hereditatem; (sed) solet praetor postulantibus heredita-[5]
     riis creditoribus tempus constituere, intra quod si uelit[6]
     adeat hereditatem, si minus, ut liceat creditoribus bona de-[7]
     functi uendere. §168 Sicut autem (qui) cum cretione || heres in-[8]       pg.97
     stitutus est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita
     non aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tempus
     quo cretio finita est; itaque licet ante diem cretionis consti-[9]
     tuerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus supe-
     rante die cretionis cernendo heres esse potest. §169[§ 2] At is qui sine
     cretione heres institutus est, quiue ab intestato per legem[10]
     uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria de-[11]
     stinatione statim ab hereditate repellitur. §170 Omnis autem
     cretio certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile
     tempus uisum est centum dierum: potest tamen nihilo minus
     iure ciuili aut longius aut breuius tempus dari; longius ta-

     men interdum praetor coartat. §171[§ 3] Et quamuis omnis cretio cer-[12]


  1. §167. usque ad 16 fieri fere = Inst. 2, 19, 7
  2. §169. inde ab 27 sicut fere = Inst. 2, 19, 7.
  3. §171. supra] § 165.

  1. fine ex fines correctum C1
  2. maevivs Lachmann, titius C, conf. Ca pag. 287
  3. institutus Inst., institus C || sit C, est Huschke
  4. potest Inst., pote C, conf. Ca pag. 288
  5. sed om. C (conf. Ca pag. 300 uers. 17)
  6. uelint adeant C (priore a littera ex h correcta)
  7. bona] ū C, conf. Ca pag. 310 uers. 31
  8. sicut autem qui] siqui autem C
  9. est Mommsen, si C
  10. quiue Lachmann, quique C
  11. uoluntate nuda C, nuda uoluntate Inst.
  12. interdum] conf. Ca pag. 272 uers. 1 || cretio ex ceretio correctum C.