praetor permittit abstinere se ab hereditate, ut potius pa-[1]
rentis bona ueneant. §159 idem iuris est et (in) uxoris per-
sona quae in manu est, quia filiae loco est, et in nuru quae
in manu filii est, quia neptis loco est. §160 quin etiam simi-
liter abstinendi potest||atem facit praetor etiam ei qui in[2] pag.95
causa mancipii est, (si) cum libertate heres institutus sit,[3]
quamuis necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam ser-[4]
uus. §161[§ 1] Ceteri qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei here-
des appellantur: itaque liberi quoque nostri qui in potestate
nostra non sunt, heredes a nobis instituti [sicut] extranei ui-[5]
dentur; qua de causa et qui a matre heredes instituuntur,[6]
eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate non[7]
habent. serui quoque, qui cum libertate heredes instituti[8]
sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur.
§162[§ 2] Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de[9]
adeunda hereditate uel non adeunda. §163[§ 3] sed siue is cui absti-
nendi potestas est, inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is[10]
cui de adeunda (hereditate) deliberare licet, adierit, postea[11]
relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor[12]
sit annorum XXV: nam huius aetatis hominibus, sicut in cete-[13]
ris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damnosam[14]
hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem
diuum Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse,[15]
cum post aditam hereditatem grande aes alienum quod aditae
hereditatis tempore latebat, apparuisset.[16] ||
§164 Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis de- pg.96
- ↑ §161. usque ad 13 habent = Inst. 2, 19, 3; ad reliqua conf. Inst. 2, 19, 3
- ↑ §162. = Inst. 2, 19, 5
- ↑ §163. = Inst. 2, 19, 5.
- ↑ permittit Cn, permittit uolentibus Inst. || hereditate Inst., heredi Cn, conf. Ca pag. 270 uers. 1 seqq. et uers. 29
- ↑ potestatem] post | autem Cn, conf. Ca pag. 289 et pag. 304
- ↑ ante mancipii in Cn addita est glossa id est mancipato || libertate Huschke, liberet? Cn, conf. Ca pag. 276
- ↑ quamuis Huschke, cum C, conf. Ca pag. 297 inf.
- ↑ heredes] conf. Ca pag. 269 || sicut extranei C, extranei heredes Inst.; sicut deleuit Mommsen
- ↑ a matre heredes Cn, heredes a matre Inst.
- ↑ liberos in potestate C, in potestate liberos Inst.
- ↑ libertate] liberiet C, conf. Ca pag. 276
- ↑ data est Cn, est Inst.
- ↑ immiscuerit Inst., inmisuerit C || hereditaris C, hereditatis codices Inst. || is cui] isui C, extraneus cui Inst.
- ↑ hereditate Inst., om. C (conf. Ca pag. 270 uers. 27)
- ↑ nisi si C, nisi Inst.
- ↑ annorum Cn, annis Inst. || hominibus Inst., hominibus permissum est Cn
- ↑ etiam C, et Inst.
- ↑ annorum Cn, annis Inst.
- ↑ apparuisset C, emersisset Inst.