heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud
Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia,
quia non suo uitio sed necessitate iuris bonorum uenditionem
pateretur; sed alio iure utimur. §155[§ 1] pro hoc tamen incommodo
illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem pa-[1]
troni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue
postea, ipsi reseruentur; et quamuis pro portione bona uenie-[2]
rint, iterum ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi
si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, ||
uelut si[3] pg.94
♱ Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum
hominum, quorum bona uenierint pro portione, si quid post-
ea adquirant, etiam saepius eorum bona uenire solent. §156[§ 2] Sui[4]
autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos[5]
neptisue ex filio, (et) deinceps ceteri qui modo in potestate mo-[6]
rientis fuerunt: sed uti nepos neptisue suus heres sit, non[7]
sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse, sed opus[8]
est ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres[9]
esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus[10]
potestate; tum enim nepos neptisue in locum sui patris suc-[11]
cedunt. §157[§ 3] Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia do-[12]
mestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodammodo[13]
domini existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus[14]
sit, prima causa est in successione liberorum: necessarii uero
ideo dicuntur, quia omni modo, (siue) uelint siue (nolint,[15]
tam) ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. §158[§ 4] sed his[16]
- ↑ §155. usque ad 7 quamuis fere = Inst. 2, 19, 1
- ↑ §156. = Inst. 2, 19, 2
- ↑ §157. = Inst. 2, 19, 2
- ↑ §158. usque ad pag. 71, 2 bona = Inst. 2, 19, 2
- ↑ patroni C, patroni sui Inst.
- ↑ pro portione Heise, proptercontractione C, conf. Ca pag. 288
- ↑ 9 — 10 expectes uelut si ex bonis Latini defuncti locupletior etc.; Savigny coniecit uelut si (ex eo quod) Latinus adquisierit, locupletior etc.
- ↑ eorum abundat (soleant Goeschen) || uenieri C
- ↑ et Inst., ut C || uelut Cn, ueluti Inst. || filiaue C, filia Inst.
- ↑ neptisue C, neptisque Inst. || et Inst., om. C || ceri C, ceteri liberi Inst.
- ↑ fuerunt C, fuerint Inst. || uti C, ut Inst. || suos heres sit Cn, sui heredes sint Inst.
- ↑ eum C, eum eamue Inst.
- ↑ quoque C, om. Inst.
- ↑ qualibet C, qualibet alia Inst.
- ↑ tum C, tunc Inst. || sui patris succedunt C, patris sui succedit Inst.
- ↑ domestici Inst., domnestici C
- ↑ parente C, patre Inst. || quodammodo Inst., quod ad modo Cn
- ↑ si quis intestatus mortuus Inst., si quis intestatus mor si quis intestatus 'tus C (uerbis nonnullis per errorem bis scriptis, sed errore per uncinum indicato), conf. Ca
- ↑ siue uelint siue nolint tam Inst., uelintue C
- ↑ testamento Inst., testat modo Cn, conf. Ca pag. 277.