Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/101

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §151-154
―― 69 ――


§151      |Potest ut iure facta testamenta contraria uoluntate | in-[1]
     firmentur: apparet (autem) non posse ex eo solo infirma|ri[2]
     testamentum, quod postea testator id noluerit ualere, usque |
     adeo, ut si linum eius inciderit, nihilo minus | iure ciuili ua-[3]
     leat. quin etiam si deleuerit quoque aut obleuerit | tabulas
     testamenti, nihilo minus (non) desinent ualere | quae fuerant[4]
     scripta, licet eorum probatio difficilis | sit. §151a quid ergo est?
     si quis ab intestato bonorum possessionem petierit et is | qui
     ex eo testamento heres est, petat hereditatem, ――――――|[5]
     ――――――――――――――――――――――――――――――|
     ――――――――――――――――――――――――――――――|
     perueniat hereditas: et hoc ita rescripto imperatoris Antonini[6]       pg.93
     significatur.
§152[§ 1]      Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et neces-
     sarii aut extranei. §153[§ 2] necessarius heres est seruus cum liber-[7]
     tate heres institutus, ideo sic appellatus, quia siue uelit siue[8]
     nolit omni modo post mortem testatoris protinus liber et heres[9]
     est. §154[§ 3] unde qui facultates suas suspectas habet, solet seruum[10]
     suum primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum
     et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius
     huius heredis quam ipsius testatoris bona ueneant, id est ut[11]

     ignominia quae accidit ex uenditione bonorum, hunc potius[12]


  1. §152. = Inst. 2, 19 pr.
  2. §153. fere = Inst. 2, 19, 1
  3. §154. usque ad 21 bona fere = Inst. 2, 19, 1.

  1. 1 — 12 suppleuit Krueger »Kritische Versuche im Gebiete des roemischen Rechts« pag. 13 || infirmetur C
  2. autem om. C, conf. Ca pag. 257 uers. 18
  3. ante inciderit in C ad expunctum extat
  4. nihilo minus non Krueger, nideominus C, non ideo magis Huschke || 6 — 7 conf. Ca
  5. est] c' (i. e. cum) Cn, conf. Ca pag. 265 uers. 39 || proxima post hereditatem Kruegero nunc uidentur hanc fere sententiam expressisse: per exceptionem doli mali repelletur; si uero nemo ab intestato bonorum possessionem petierit, fiscus scripto heredi quasi indigno auferet hereditatem, ne ullo modo ad eum quem testator heredem habere noluit, | perueniat hereditas etc. (conf. Ca). Huschke pro his haec supplet: potest eum per exceptionem doli mali repellere, si modo ea mens testatoris fuisse probetur, ut ad eos qui ab intestato uocantur, | perueniat hereditas
  6. rescripto] scripto C, conf. Ca pag. 298 uers. 18
  7. seruus Inst., serbum Cn, conf. Ca pag. 303
  8. appellatus C Inst. (libri deteriores), appellatur Inst. (libri meliores)
  9. heres est Cn, necessarius heres fit Inst.
  10. habet solet C, habent solent Inst.
  11. huius C, eius Inst. || quam ipsius testatoris bona Cn, bona quam ipsius testatoris Inst. || ueneantur Cn
  12. accedit C.