Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/100

Haec pagina emendata et bis lecta est
II §147-150
―― 68 ――


     ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit : nam
     si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem[1]
     uel etiam libertatem testator amisit, aut is in adoptionem se[2]
     dedit (et) mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non[3]
     potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessio-
     nem petere. §148 (Qui igitur) secundum tabulas testamenti quae[4]
     aut statim ab initio non iure factae sint, aut iure factae post-
     ea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipi-[5]
     unt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bono-[6]
     rum possessionem cum re; si uero ab iis auocari hereditas
     potest, habebunt bonorum possessionem sine re. §149 nam si
     quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex poste-
     riore testamento, uel ab intestato iure legitimo heres sit, is
     potest ab iis hereditatem auocare; si uero nemo || sit alius       pg. 92
     iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ul|lum[7]
     ius aduersus eos habent ――――― legi|timo iure defi-
     ciuntur ――――――――――――| quoque notauimus,
     etiam legitim ―――――――| potiores scripti habentur,[8]
     uelut si ideo non iure | factum sit testamentum, quod familia non
     uenierit, aut nun|cupationis uerba testator locutus non sit:
     ――|――――― petant hereditatem ―――――――――――[9]
     ――| ex constitutione ―――――――――――――――――
     §150 ―| ueri ―――――― Iulia ――――――――――――
     ―| possessores ―――――――――――――――――――
     e|a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur,

     si defuncto nemo ――――――――.




  1. factum sit Inst., fic ? C, conf. etiam Ca pag. 268 uers. 13 || testamentum] conf. Ca pag. 307 uers. 26 || puta C (uix Gaianum), om. Inst., postea Goeschen
  2. aut is] uut his C, aut quia Inst. (probabilius)
  3. et Inst., om. C || fuit C, sit Inst.
  4. ( ) exempli gratia additum est
  5. nuptae C
  6. modo C, eo modo Lachmann
  7. 15 — 18 sensu, non ductibus, talia fere uidentur commendari: nec ullum ius aduersus eos habent, qui bona defuncti possident (hoc enuntiatum relatiuum fortasse propter homoeoteleuton in C intercidit), etsi scripti legitimo iure deficiuntur; aliquando tamen, ut supra (§§ 120. 121) quoque notauimus, etiam legitimis (legitimus? C) .......... (quocumque gradu sint ad codicis C ductus parum apte quadret) potiores etc.; ceterum conf. Ca
  8. scribiti? C
  9. proxima post sit Kruegero ad sensum et, quoad fieri potest, ad litterarum umbras (conf. Ca) ita fere suppleri uidentur posse: cum, si ab intestato petant hereditatem, exceptione doli mali | ex constitutione imperatoris Antonini legitimi remo|ueri possint. (§ 150) Sane (ad codicis Cn ductus Namque lectio e. g. propius accedat) lege Iulia scriptis non aufertur hereditas, si bonorum | possessores ex edicto constituti sint. nam ita demum e|a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur, si defuncto nemo heres uel bonorum possessor (in Cn fuerit h u b p) existat.