Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/15

Haec pagina emendata et bis lecta est
D E D I C A T I O.

prouidentiam lentè agere, sed nostrum singulorum æui spacium velociter auolare. Docebat equidem sacris oraculis, omnia à Deo certis & salutaribus vsibus esse destinata: etiam dissona ista, ad elucidandam & commendandam Consonantiæ suauitatem. Cur autem à tuâ potissimum Harpe Dauidicâ, Res Inclyte, principium aliquod expectare consonantiæ restaurandæ, desideria mea me iuberent: etsi non est huius loci fusius explicare, ne prudentum monita contemnere videar: hanc tamen, toto dudum ab orbe confessam partem gloriæ, rerum abs Te gestarum, attingere nemo prohibeat: quod Angliæ regnum, hærediate & consensu populi adeptus, breui illi commune cum Regno Scotiæ, Magnæ Britanniæ nomen dedisti; ex vtraque prouinciâ Regnum & Harmoniam vnam (nam quid aliud est regnum, quam Harmonia) contemperasti, discordiam hæreditariam Nationum infensissimarum fœlicissimè sustulisti; memoriam crebrarum & cruentissimarum cladium, quibus ceu notis quibusdam, series sæculorum erat interstincta, penitus extinxisti. Hoc domesticum tuum opus, omen (inter cætera ponderosiora) non infidum mihi continere videbatur, fore vt etiam foris, Rex inter Reges, Fidei Defensor inter Christi fideles, maius aliquod & præstantius, etiamque durabilius opus perficeres: quod quidem & votis meis tacitis, & ominatione publicâ, libro de stellâ nouâ, quæ veluti Carbunculus arderet (notus Scotiæ versiculus) sum prosecutus. Itaque velut iam confecto quod optabam & augurabar, Harmostæ tam laudabili, meas aliquando Mundanas Harmonias accinere tanto firmius mihi proponebam.

Vellem hic, Dissonantiam publicam, Vocum trifariam obstrepentium, paulò mihi mitiorem esse, vt audiri publicè ex animi mei sententiâ possem: qua in re visus fuerit adspirare votis euentus? quæ vulnera capitis, quibus