Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/14

Haec pagina emendata et bis lecta est
D E D I C A T I O.

Clausulam desituram. Quem verò Bonitatis Imperatoriæ digniorem æstimatorem, Rege magno? quem operis de Cælorum Harmoniâ, Pythagoram redolentis & Platonem, conuenientiorem Patronum, Rege illo legissem qui Platonicæ sapientiæ studium domesticis monumentis, quæ subditorum veneratione etiam publica habemus, est testatus? qui Astronomiam Tychonis Brahei, cui opus hoc innititur, puer adhuc, ornamentis ingenii sui dignam censuit? qui denique vir factus, & regni gubernacula tractans, Astrologicam vanitatem publicâ censurâ notuit? quæ sane, libro huius operis IV.detectis veris fundamentis effectuum sideralium, clarissime patescit: Vt nulli dubium esse possit, quin totius huius Operis, omniumque eius partium sis futurus intelligentissimus.

Maior verò mihi causa dedicationis ex antiquo est ista. Cum primum ante annos paulò minus viginti materiam operis animo concepissem, titulumque nuncupassem, nondum cognitis Planetarum motibus propriis, in quibus tamen inesse Harmonias instinctus Naturæ dictabat: Iam tunc ego patrocinium operis, si quando id succederet, absolutumque esset, Maiestati tuæ destinaui; hocque veluti votum meum Legatis tuis ad aulam Imperatoriam semel atque iterum testatum feci. Causas de hoc Harmonicorum meorum patrocinio cogitandi, suppeditabat mihi Dissonantia illa multiplex in rebus humanis, manifesta quidem, vt non possit non offendere; ex concinnis tamen & articulatis intervallis conflata, quorum hæc est natura, vt auditum in mediâ discordantiâ, promissione successuræ suauis concordiæ demulceat, eiusdemque expectatione sustentet. Enim uerò digna erat homine Christiano persuasio, Deum esse, qui omnem Melodiam vitæ humanæ moderantur, digna magnitudine Dei patientia, non offendi prolixitate dissonantiarum, nec spes abiicere; reputantem, non Dei