Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/9

Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA AD


introires primisque in carceribus consisteres, ne dimidium quidem eorum exigebamus quae iam praestitisti, haec vero ista quoniam ingentia pollicentur, de iis te ingentibus appellamus, ut nobis promissis et proinde nostris.

Sed ascende iam altius, et maiore cum veneratione cogita non iam te illa ipsa hominibus solum debere, verum ipsi quoque Deo sancto et praepotenti, a quo quanto es hactenus indulgentius habitus, tanto te diligentius, convenit anniti ac contendere ut te tanta benevolentia dignum praebeas, illique tamquam patri obsequentem te ac morigerum des filium. Si te ea esse animi arrogantia atque impietate existimarem ut maxima ista quae tibi contigerunt tuarum esse virium, tuae facultatis ac consilii esse crederes, multis tentarem verbis eiusmodi cogitationem ex praecordiis tuis revellere, qua nihil esset pestilentius. Sed cum sciam omnia te illi referre accepta a quo sunt tibi donata, non est quod hoc in loco multa a me verba consumantur. Ea enim sunt cir-