dignam ulciscatur.
Ergo iam non modo in verbis quae in se vel laudes habent vel vituperii speciem sita est honoratio aut contemptus, sed in omnibus et verbis et gestibus, quibus humana suspicio interpretata est aliquid generis eiusce denotari. Mentiris, tanta est contumelia ut non possit nisi vel vita vel insigni aliquo damno sarciri. Si tantundem sed aliis verbis dixeris evasisti irae violentiam, ut si dixeris bona venia. Ita non movemur re, sed sono, sed levi aura.
Olim secunda persona erat tu numero unius, plurativo vos. Nunc in linguis Itala et Hispana plus est negotii in quaerendis epithetis quam in tota inventione. Est cui dicendum sit vos, est cui dominatio, praestantia, excellentia, prudentia, celsitudo, maiestas, brevi, ut opinor, deitas. Gallica lingua iam eodem incipit morbo tentari, velut ex vicinarum contagio. Si quis aliter loquatur, socii maiestatem violavit, contemptus est. Ira suadet vindicandum.
Capitis nudatio, sedisse, surrexisse, cessisse via, substitisse, oris crepitus, ructus, flexisse poplitem, dextra, sinistra, medius locus, movisse pedem, manum arri-