Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/50

Haec pagina nondum emendata est

ex rebus laesos conquerantur, iurabit neminem penitus sanum esse. Vides tu animal hoc tam superbum, tam elatum, tam ferox? Nihil est eo invalidius atque infirmius, nam ut destitutum est ac desertum magna divini illius praesidii parte quam a se suo scelere dimovit ac reiecit, ita ad muniendum fulciendumque imbecillum locum tanto propugnaculo nudatum et iniuriae iam undique expositum, alia accersivit innumera et in animo, et in corpore, et extrinsecus. Divina defensio ac tutela instar illi erat non modo eorum omnium quae in eius locum reposuit, sed quaecumque cogitari humano animo poterant et expeti.

Ea separata ac digressa, opus illi fuit his paene infinitis, sed quae subiecit tamquam bacillos columna diruta prorsus ac deiecta, ut illa simul universa non possint eum vindicare ab ea iniuria cuius violentiae sunt obiecta, a qua undique et continenter oppugnatur atque infestatur. Ergo superbiae addita est ad eam pudefaciendam humilitas atque imbecillitas ut manifestius coarguatur criminis, quod in tanta se egestate ac sordibus extulerit, in quibus conveniebat potius sui con-