satis esse congruum inveniet, neque illos qui ita se amare existimentur se amare, sed sua saepe etiam alienissima. Amant enim possessiones, quas cupiunt habere proprias. Amant existimationem hominum, cui serviunt quam supra modum conservare atque augere student. Amant suum corpus, cui se mancipaverunt, et nihil non illi postponunt. Animum vero qui est vel solus homo ipse, vel unde maxime homo censetur, negligunt, et hactenus amant coluntque quantum corpori vitam suppeditat ac sensum, quo se voluptatibus expleat et rebus concupitis. Neque enim prudentia nec eruditione nec ullo pulcherrimarum virtutum genere exornare ac excolere animum student quae unica est salus et vita animi, unus illius pastus omnium suavissimus, et sine quo non iniuria Sallustius animam oneri esse dixit, corpus voluptati. Sapienter apud Platonem Socrates Alcibiadem docet non esse eam hominis curam quae adhibeatur iis quae homo possidet, sed quae ipsi eidem homini; in unoquoque nostrum animum dici quemque, corpus nostrum, fortunas vero, et possessiones, quaedam procul posita.
Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/48
Haec pagina nondum emendata est