Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/38

Haec pagina nondum emendata est

se? Ut habere in stemmate latrones et stupidissimos caudices laudi detur, nec desint qui inter nobilitatis titulos ponant genus relatum ad ursum, aut sirenem, aut serpentem, aut olorem, aut veneficam aliquam.

Opibus tanta ex admiratione accessit auctoritas ut inexplebilis sit iam avaritia cum vident homines soli possessioni divitiarum, semoto quocumque usu, honorem haberi, immo vero adorari divitem ab iis qui daturi sunt illi citius quam accepturi. Hinc quae ostentatio, qui spiritus in numerosa familia, in cultu immodico, in luxu, ut credamur habere rem! Ut qui non habent, ne carere videantur, omnem virium suarum facultatem transgressi, miserrimam vitam degant, ea via grassantes ad pecuniam in qua maximis cum difficultatibus vix insistent. Dies et noctes cura illa atque anxietate torti ac vexati repetunt quotidianas aerumnas cum sole nascentes.

Sed vocat nos ad se honor: mira dictu res! Captavit humana superbia et haec praestantiae cupido laudem atque admirationem ex re omni, non ea solum quae speciem videbatur habere aliquam virtutis aut boni, sed ex neutris