Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/37

Haec pagina nondum emendata est

res ut liceat unicam illam voculam audire, o doctum hominem! Ea meditatio noctes iungit diebus, abstinetur concessis voluptatibus, fit valetudinis dispendium, ut dicat saepe qui non intelligit doctus est. Quod si emenda essent ova duo, reiiceres consilium eius, qui ova non nosset; at indocti, de doctrina tua iudicantis, censuram amplecteris, et ea non delectaris tantum, sed dilataris, sed extolleris, atque ingentes spiritus assumis. Sunt qui non negant se quidem indoctos, nempe quia nihil habent in eruditione quod ostentent, videri tamen volunt ingenii acumine doctis non cedere; nemini sua prudentia non satisfacit, ne stultissimis quidem. Sic qui infirmior est corpore quam ut obtegere possit et fucum facere, de animo se venditat superari quidem se posse, vinci non posse. Etiam deformissimo placet sua forma et arte captat quod defuit naturae.

Quid dicam de genere? Quo ut nihil est revera posterius in laudibus, ita nihil prius usurpatur aut iactatur, adeo ut pluris etiam faciamus alienam virtutem quam nostram ipsorum. At hoc genus cuiusmodi censemus es-