Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/35

Haec pagina nondum emendata est

caedunt, tollunt invicem, nec in his ista exequendi vicibus modus ullus aut requies?

Quid aliud existimandum est quam defecisse hominem a natura sua? Ita necesse est accidisse, nam viventi sub legibus naturae suae non ita discordia dominaretur inimica naturae; ergo oportet ab humanitate hominem discessisse, cum amorem et concordiam exuit. Quid opus est dissimulatione aut schematibus? Plane ac aperte confitendum est, non fuit homo humanitate contentus, divinitatem expetivit, idcirco et humanitatem, quam relinquebat, amisit. Nec quam affectarat divinitatem est consecutus ad quam fortassis divinitatem quadamtenus pertigisset, si se agnoscens et suis diffisus viribus, Dei se gratia ac beneficio adepturum sperasset, cuius in se tam prolixam erat iam benignitatem expertus. Sed se non agnovit, et diaboli versuta sublatus fraude eo ascendit unde non posset sine gravissimo casu descendere. Sed omnium fuit in casu acerbissimum quod memoria remansit laesa; voti reliquiae multae adhuc restant, casum sumus obliti,