Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/286

Haec pagina nondum emendata est

ne nascitur, tamquam ex aqua glacies, rursum aqua ex glacie.

Neque vero illos modo in quos benignos se ac clementes praebuerunt tales reperiuntur quales dixi, verum etiam plurimorum sibi animos ad benevolentiam et venerationem adiungunt qui omnes non secus ac numini prospero et salutari favent et obsequuntur, sicut contra, multorum etiam amicorum odia excitantur exemplo crudelitatis in unum aliquem edito, quod si ad amicitiam intercludatur reditus et pro iniuria reponatur maleficium, adducti in desperationem, quacumque datur nocent. Severus Caesar Nigro victo, cum eius exercitum illi se dedentem asperis modis et crudeliter, ut erat natura saevus acciperet, complures ex veteranis militibus coegit trans Euphratem ad Parthos confugere. Ii, cum barbaros disciplinam et Romana militandi exercitia docuissent, effecerunt ut illi in posterum molestissimum Romanis copiis negotium subinde exhiberent. Contra Gn. Pompeius, victo Sertorio, non modo contrariis militibus impunitatem proposuit, sed et litteras ci-