Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/283

Haec pagina nondum emendata est

summa libidine, nec illum solum sed alios multos saevitia irritatos ad propulsandum tamquam commune incommodum et incendium publicum. Regnabat Augustus Caesar Romae, id est, in civitate nondum servire assueta, itaque multorum est insidiis petitus quos vel recordatio extimulabat libertatis, vel praesentium rerum invidia, vel cupiditas ad eundem perveniendi locum in quo illum videbant. De omnibus se ille severe vindicavit, nec tamen poenae deterrebant alios. Animadvertit in Salvidienum, secutus est Lepidus triumviri filius, hoc summoto extitit L. Murena, post Murenam Servilius Caepio, mox Egnatius. Clara nomina audivistis, ut servos et de plebe homines taceam idem ausos.

Postremo L. Cinna sacrificantem Caesarem adoriri statuerat, et ad aras ceu victimam quandam immolare. Delatum est ad Caesarem indicium, qui maestus admodum et anxius quod adversum se coniurationes nullis terminis cohiberentur, decrevit, quandoquidem nihil hactenus severitate profecerat, aliam viam tentare. Cinnae ad se vocato, quae com-