Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/275

Haec pagina nondum emendata est

relae virorum in populo Romano sapientium, qui deflebant cives suos a Sicilia, Graecia, atque Asia esse corruptos, illinc malos mores, et a sanctis illis antiquis vehementer abhorrentes, in civitatem suam milites cum armis et victoria reportasse. Equidem nolim aetatem nostram nimis saepe suggillare, sed nemo hodie ignorat qui morbi, qui mores, quae opiniones et iudicia de rebus quae scelera ab aliis ad alias nationes per exercitus, hoc est, per vias militares commigrarint. Age vero, quid est tanto tumultu, tot et alienis malis quaesitum et nostris? Plerumque nihil praeter lucrum et impatientiae querelas, dum uterque domum revertitur pauperior et peior, perditis corruptisque tam suis quam hostium rebus. Ac interdum augetur dicio, sed incremento brevi amittendo, etiam nonnumquam cum faenore, cum victus, advocata nova manu, fessos, et sua ipsorum victoria vexatos ac fractos, invadit.

Sed fac remanere regnum amplius. Quid, quaeso, aliud est magnum imperium moliri quam, ut ille dicit, materiam struere magnae per vota ruinae? Paulum modo si conniveas, de gradu ex-