Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/25

Haec pagina nondum emendata est

aut pietate tanguntur, idcirco solutae et exleges, naturae suae nutu instinctuque vitam transigunt, praesentibus tantum accommodae. Homo vero et parentes et propinquos, educatores, paedagogos, institutores recordatur, omnes denique qui illi quacumque ratione ac modo profuerunt ad memoriam beneficii et remunerationem, si qua detur. Quo non aliud aeque societati tuendae conservandaeque conducit cum legum reminiscitur et magistratuum ut illis pareat, civium et sociorum quos iuvet. Denique totum hominum genus haud aliter aspicit quam socios, ut commonefactione similitudinis et communis naturae natum se ad omnium usus esse non ignoret, ne quam praetermittat benefaciendi aliis occasionem; non nescius praetermitti id non posse sine violatione legum naturae, hoc est, Dei et omnium et naturae ipsius conditoris, ut deserere naturae iussa perinde sic ac insignem Deo facere iniuriam, tamquam aliquid ipse statuerit a nobis reprobandum.

Maxima sunt haec quidem omnia concordiae et societatis indicia, sed apertius aut evidentius nullum quam quod sermonem accepimus, quo reliquae universae animantes