Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/246

Haec pagina nondum emendata est

nici secundi. Liberatus et defunctus propinquis bellis, respiravit eius animus et vacavit ei litteras atque humanitatem, hoc est, unicum pastum suum requirere. Quidquid enim fuit litterarum in illa gente, id totum a domita Carthagine usque ad Antoninos floruit. Et nuper renascentes in Italia litterae, quasique longo postliminio domum revertentes, secedere nunc et latere sunt coactae, concussa et discerpta tot nationum bellis Italia.

Hispania mea a prima sua origine in regulos, et proinde in continua bella dissecta rudis atque agrestis litteris, et omni paene humanitatis cultu caruit. Pace vero per Romanos parta, et divulsis illis partibus in unum velut corpus redactis, litterae atque eruditio fuit tanta ut certare cum ipsa Roma posset, sive cognitione rerum, sive ingeniorum acumine, quod satis abundeque testantur monumenta litterarum quae sunt ante Gothorum adventum ab Hispanis conscripta. Post Gothos et Agarenos numquam Hispania de manibus arma posuit, ideo tam rara illic eruditio, et si qua erat, sordida et de faece hausta. Nunc vero, ubi sublatis per-