Pleni sunt harum rerum Homerus, Vergilius, Pindarus, et alii, qui tanto spiritu, ardore, facundia, bella et pugnas cecinerunt. Quanto melius si res mites, humanas, et hominibus profuturas. Nae illis humanum genus plurimum deberet quibus nunc perparum debet.
Itaque illa sit verae humanae laudis victoria, cum ingenio, iudicio, ratione, mente, consilio, sapientia, virtute superamus, quae hominum sunt propria, non et cum feris communi. Num etiam in gloria ponendum erit bis milies mille hominum Caesarem suis victoriis occidisse, et tantam iniuriam, sicut Plinius dicit, factam humano generi? Alexandrum Macedonem Seneca furiosum iuvenem appellat. Lucanus:
Terrarum fatale malum, fulmenque quod omnes
Percuteret pariter populos et sidus iniquum
Gentibus.
Nec possunt victi laudari a quo tot incommodis et malis sunt affecti, nec tui victores a quo sunt exhausti. Ita pro tanta gloriae spe, animo iam praecepta ac devorata, vel execrationes reportas, vel querelas malevolentia ac odio intinctas et concinnatas.
Iam, quis possit illum vere ac ex animo revereri quem incitatum et prope