Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/206

Haec pagina nondum emendata est

fecisse? Anne possidentis, cum possit esse vel feminae, vel viri ignavissimi? An non apparet sic extolli commendarique victorem proelii quemadmodum illi olim in Graecia incredibilibus celebrabantur laudibus quorum equi aut currus Olympia vicissent, cumque illi, vel femina, vel senex vir, fractus morbis, contusus doloribus et asperrimo cruciatu, movere se e lecto in Sicilia vel Asia non valeret, praeco interea omnis generis laudes de celeritate et fortitudine in senem claudum, atque extremae et perditae valetudinis, omni clamore ac contentione vocis congerebat, non sine risu eorum qui illum nossent qui sic laudaretur?

Ita vincit vel feminae, vel infantis vagientis, vel ludentis pueri, vel adolescentis, iuvenis, senis, voluptatibus immersi, aut certe rebus aliis et negotiis domi dediti, exercitus, classis, bellica instrumenta. Victor nominatur et laus ad illum redit quia titulum obtinet possidentis. Iamne intelligis quam ficta, quam vana, quam falsa sit res, quam ex iniquis et stultis iudiciis, quae operae experti operae mercedem attribuit, et praemium defert ad eum in quo nihil est me-