Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/199

Haec pagina nondum emendata est

Nec multum refert laudes hominem de armis an de inhumanitate, aut Christianum de victoriis et caede an de defectione a Christo ad diabolum commendes. Faceret Christus ut aliis praestantioribus rebus, magisque Christianis hominibus dignas, ego aliquando et Hispaniam quae me genuit, et Galliam quae aluit, florentes vigentesque et in certamen pulcherrimum adductas aspicerem, ut non saevitia et odiis contenderent utra alteri maiora damna et mala adferret, quod non est vel Christianarum vel vicinarum nationum, vel earum inter quas per tantam annorum continuationem optime convenerat, sed certarent utra eruditior, utra prudentior ac humanior, utra esset sanctior et magis dedita pietati. O si id ego videam antequam ex hac vita migro, quam me opportunissime natum esse tempore existimabo!

Quocirca huc spectant ea quae sunt mihi adhuc dicta, ut ostenderem quam exiguam laudis ac gloriae celebritatem consequantur in discordia victores apud victam nationem. Quid ad alias? An hae sunt incorruptiores? Maioribus inter-