Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/187

Haec pagina nondum emendata est

valuisse ut quantumcumque inter ipsos arderent simultates, externis armis procul apparentibus, ad communem patriae custodiam salutemque consentirent. Unde natum est syncretismi vetus proverbium de iis qui ad propulsandum externum malum ab interno verterentur, quod fecisse Gudracos Mallosque in rebus Alexandri refert Curtius. Atque id consilium Cretas reliquis gentibus praestitit invictos. At Graeciae opes florentissimae sub Macedonum servitutem discordia redegit, et validissimae nationi imposuit regnum Macedonicum ignobile ac obscurum, prius Graeciae ipsius angulum ac velut accessionem. Nam victores Athenienses magnam Graeciae partem imperio suo adiunxerunt, hi a Lacedaemoniis sunt victi, Thebani Lacedaemonios vicerunt et Phocenses, quos, non concenti cladibus bello illatis, cum iure et legibus gravissima accusatione apud commune Graeciae totius concilium Thebani victores premerent, mulctaque esset Phocensibus quantam solvendo non erant dicta, gens in desperationem acta bellum in Thebanos concitavit, quod Graeciam totam