Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/185

Haec pagina nondum emendata est

dilabuntur.

Testantur hoc et private domus, et civitates, et populi, et sodalitia, et collegia, et academiae, et artes, ac disciplinae omnes, et ingentia regna, atque imperia, quae omnia et ad magnitudinem illam concordia evexit, et ad ruinam miserumque interitum discordia impegit. Sic Assyrii, Medi, Persae, Graeci, postremo Romani surrexerunt, et ad fastigia illa dicionis sunt evecti; sic postea ceciderunt.

Crevit Roma quamdiu publicae utilitatis respectus privatas affectiones superabat, et homines reliqua discordes atque inter se inimici, tamen ita in manu sua affectus habebant, ut quantamcumque animi commotionem pro republica sedarent, illasque velut pectorum tempestates intuitus patriae serenaret. Innumeri hoc clarissimi viri mente ac sententiis suis declararunt, Bruti, Publicolae, Camilli, Fabricii, Fabii, Scipiones, Lepidi, Flacci, Salinatores, Nerones, Sempronii. Hi enim omnes privatos dolores publicis utilitatibus condonarunt, videlicet non ignorabant se non aliter inter tot victas nationes quam consensu et concordia in rempublicam stare,