Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/183

Haec pagina nondum emendata est

atque imbecilles. Si tamen multi ad eas iuvandas confirmandasque consentiant, robur atque incrementa accipiunt, sin manus subducant, redeunt quo nutu ac ingenio feruntur suo ad solitam sibi infirmitatem, non secus quam qui navigium vi et contentione lacertorum per adversum flumen ducunt, si paulum modo brachia remittant, illos, ut Vergilius inquit, In praeceps prono rapit alveus amni.

Scylurum fuisse quendam regem Scytharum perhibent, qui cum moriens octoginta filios quos relinquebat ad concordiam adhortaretur, inter reliqua adferri fascem sagittarum iussit et sigillatim unicuique totum praeberi ut frangeret. Id cum nemo posset praestare, separatim tradidisse singulis singulas sagittas, quas nullo negotio omnes confregerunt. Tum patrem adiecisse talem esse concordiam fratrum qualis esset fascis, discordiam singulis telorum similem, ut concordia invictos, discordia fragiles et iniuria obnoxios reddat. Idem in fabulis narrant de agricola sene moribundo. Quintus Sertorius, ad ostendendam concordiae vim, gracilis et strigosi equi cau-