Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/176

Haec pagina nondum emendata est

no, hoc est, in magna quadam republica atque adeo patria. Nam omnes qui veteri illi parenti Adae renuntiavimus et in sanguine Christi antiquis sumus maculis abluti et perpurgati unicum agnoscimus Patrem Christum illum, qui in similitudinem carnis peccati, sed tamen caelestis homo secundum Deum formatus est, ut iam non modo unius civitatis ecclesiae simus cives, sed etiam maiori vinculo colligati, nempe unius omnium Patris Filii, immo vero eiusdem capitis et corporis membra, ut nec manus nocere possit pedi suo cum sua utilitate aut oculus auri. Atqui nos, conexionis huius et velut harmoniae obliti, alii in alios non solum viribus nostris quoad licet saevimus, sed communem hostem adducimus prius in perniciem inimici, mox in nostram ipsorum qui accersivimus.

Quid prodest doctrina Filii Dei et animorum sublatio ad Patrem caelestem et spes tanta praemii sempiterni si, cum his omnibus, vita, moribus, sententia, pietate ab iis, qui nudam desertamque sequebantur naturam, superamur?

Consultat in coetu procerum Gnaeus Pompeius