Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/163

Haec pagina nondum emendata est

pensantur commercio; importantur ab aliis nationibus tuto nempe viis terra ac mari purgatis, apertis, liberis. Et libenter ut ad amicos et fideliter ut inter benevolos, ita ut etiam ex Britannia, usque et ex Flandria, atque etiam ex Cymbria, et Dacia, Siciliae ac Venetiis frumento succurratur, nam Sicilia Italiae, uber ac nutrix, nonnumquam a septentrione enutritur. Id vero fit armis positis perfacile, quae cum sumta sunt atque exercentur, non solum Britannia, vel Bethicae, vel Vasconibus Hispaniae amicis ac iunctis foedere, subvenire nequit, sed nec proximae Flandriae, aut invicem haec Britanniae.

Ornantur regiones oppidis ac urbibus, urbes aedificiis, agri viris ac villis, nemora arboribus, arva frugibus, prata florum varietate amoenissima, stant humana opera, et ad spectandum grata et ad utendum aptissimi, ut iam non tota ad possidentes perveniat utilitas, non parva etiam ad conspicientes pertinent. Quidquid vero quis possidet, tuto ac secure habet, non modo in arca aurum, argentum, gemmas, vestes, sed etiam in codice nomina. Fides enim quae sub tutela est legum viget in vi ac vigore legum. Et quantulacumque