Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/159

Haec pagina nondum emendata est

ter haec, in publica et communi cunctorum depauperatione immo egestate, soli augentur et ditescunt cruce digniores quam vita aut pecunia, tametsi nec hi diu opes illas possident. Ubi est praeda urbis Romae nuper captae, quam dicunt fuisse ingentem, immensam, innumerabilem? Non possent hodie quinquaginta nummorum aureorum milia ostendi. Milites certe qui expugnationi interfuerunt quique se in illas immerserunt manubrias, miseros, nudos, egentes videas, scilicet iuxta vetus verbum, Male parta, male dilabuntur. Celeriter vitiis omnia absumuntur, alea, scortis, effusissimo rerum omnium ac perditissimo luxu, vestitu sumtuosissimo, profusissimis atque intempestivis conviviis, in quos demum usus miles per sanguinis sui dispendium per vitae praesentissimum discrimen pecuniam quaesivit. Nam ut continenter et sobrie vivat nulli sequenda sunt castra. Soluti ac immodici sumtus et ducum et militum dexteras armant. Sed illis sumtuum ac luxuriae voraginibus quid esse satis posset? His nec praedae captarum urbium sufficiunt, nec quod quotidie ex hosti-