Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/15

Haec pagina nondum emendata est

EPISTOLA AD


Atlanti velut alterum Herculem successurum quandoque prae te feras. Certe sine fabulis atque allegoriis, quiddam non dissimile praestare habes necesse ut pergas in iis quae es exorsus. Exerendum est tibi acumen ingenii, proferenda lux cordis et iudicii, agendum, vigilandum, multa sunt tibi tuis oculis et auribus cognoscenda, plura ex viris quorum fidem, sapientiam, rerum usum exploratum habeas et compertum, plurima ex eorum librorum lectione quos principem versare par est, qui libri consilium et exactum dabunt, nec ulla assentatione aut respectu potentiae tuae infectum. Nihil purius sumitur quam ex illis.

Sed hac de re statui fusius ad te aliquando commentari, in praesentia de eo ad te scribo, quod unicum homines omnes adeo requirunt, desiderant, suspirant, ut quidam propemodum deplorarint: de concordia humani generis libros quattuor. Admiscui multa de discordia, ut ex eius comparatione melius intelligeretur quae sit concordiae vis, quae praestantia. Congessi in haec volumina quae mihi tantis et tam variis de rebus in mentem pro tem-