LIBER TERTIUS
QUI EST DE BONIS CONCORDIAE ET MALIS DISCORDIAE
Vita haec nostra, qua immortalis humana mens putri hoc et caduco corpore
includitur, quam ideo veterum quidam alii carcerem, alii mortem
nominarunt, nostri appositius peregrinationem atque exilium; ea ergo, quocumque
sit nomine censenda, via est ad illam aeternitatem, si modo apte et convenienter
ad illam exigatur.
Viae huius unicum est viaticum virtus reliqua, vel virtutis sunt adminicula atque instrumenta, vel adiumenta vitae, quae de artificis ac principis suae nomine appellationem sumunt, ut etiam bona a plerisque nominentur. Sed nec in nomine ero sollicitus; sint sane commoda, si quis volet, aut opportunitates. Nos Latino et recepto utemur vocabulo, ubi res sunt expositae ac declaratae; ita bona nuncupentur, contraria vero