Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est

CAROLUM CAESAREM.


to quam alteram illam inter principes, quandoquidem principum res, quae in humanis viribus sunt positae, domantur maiore potentia, delassantur progressu, cedunt temporibus, occasiones expectant, serviunt rerum cursui, denique mutantur voluntatibus, quae exiguis saepe respectibus adducuntur atque impelluntur. Opiniones vero et sententiae de veritate rerum, postquam accedentibus affectibus validae inveteravere, ardentes ac pertinaces perseverant, tanto magis quanto aliquid extrinsecus adhibetur quod obsistat. Tum vero, ut ignis aspersu levis aquae maiores attollit flammas, non metuunt potentiam, non obediunt temporibus, liberae ac sui iuris, nec aliter exire possunt quam intraverant, nempe specie aliqua veritatis. Nam minae et ostensio terroris cohibere quidem possunt corpora, mentes non possunt, quo humanae vires non penetrant. Animorum vero concitati illi motus atque affectus quae perturbationes nominantur, tamquam gravis et periculosus morbus, nisi exactissima tractentur arte, cura ipsa incrudescunt maioresque turbas ac tu-