Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/112

Haec pagina nondum emendata est

urbe Vitellius ad Antonium et Vespasiani exercitus de pace misisset, miscuerat se legatis, inquit Tacitus, Musonius Rufus, equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus, coeptabatque permistus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere. Id plerisque ludibrio, pluribus taedio, nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.

Sunt qui ipsi sibi succenseant, quod non satis irascantur, ut ille in tragoedia, Non satis magna meum ardet furore pectus, impleri iuvat maiore monstro. In ira vero subito verbo aliquo aut obsequio frontem exporrigere atque exhilarari, turpe existimatur et inconstantiae deputatur, scilicet ita iam praeiudicavit insania insaniam esse ab insania discedere, stulti et dementis a feritate ad humanitatem redire. Invenias quasdam nationes quae non reponere iniuriam aut ignoscere, turpissimum omnium esse ducant, et eum qui id fecerit, propinqui abiurant