Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/98

Haec pagina emendata est
68
de antiquissima
de punctis metaphysicis

firmat potius; tantum abest ut confutetur. Quemadmodum enim in hoc Mundo formarum, quem homo sibi confingit, et cujus homo quodammodo Deus est, hoc definitum nomen, haec res commentitia, cujus nulla pars est, ex aequo iniquis extensis subest; ita et ad hoc instar in Mundo vero, quem Deus condidit,Virtus extensionis individua; et ob id iniquis extensis aequa aeternitur. est quaedam individua virtus extensionis, quae, quia individua est, iniquis extensis ex aequo sternitur. Atque adeo virtutes sunt indefinitae; et, quia indefinitae, de iis illa tot, et quot proloqui non datur; illa plura, minora cogitare non licet; illa magis et minus indignantur.

Conatus iniquis motivus aequus subest
Conatus dos puncti.
Atque eae ipsae demonstrationes, quae id evincunt, conficiunt quoque conatum, seu movendi virtutem, ut rem metaphysicam, iniquis motibus aequum subesse. Et principio multo magis decet expeditissimam Divinae Omnipotentiae facilitatem, quod is crearit materiam, quae esset virtus extensionis et motus simul, quam duplici opera altera materiam, altera motum creasse. Et bona metaphysica id suadet; cum enim conatus quid non sit, sed cujus, nempe materiae modus, eadem creatione materiae eum creatum necesse est.Natura conando coepit existere. Id ipsum physicae convenit: extante enim natura, seu, ut scholae dicunt, in facto esse, omnia moventur: antequam extaret, omnia in Deo quiescebant; igitur natura conando coepit existere: sive conatus natura, ut scholae quoque loquuntur, in fieri est.Conatus inter quietem est motus medius.
Punctum medium inter Deum et extensa.
Conatus enim quietem inter et motum est medius. In natura res extensae sunt: ante omnem naturam, res omnem extensionem indignans, Deus: igitur Deum inter et extensa est media res, inextensa quidem, sed capax extensionis, nempe metaphysica puncta. Neque vero aliunde summo inter se commensu, seu, ut dicunt, proportione haec sibi respondent: hinc quies, conatus, motus; atque hinc Deus, materia, et corpus extensum.Deus quietus.
Materia conatur.
Extensa moventur.
Deus omnium motor in se quietus; materia conatur, corpora extensa moventur: et ut motus est modus corporis, quies Dei attributum; ita conatus dos puncti metaphysici est: et uti punctum metaphysicum est indefinita virtus extensionis, quae iniquis extensis equa subest; ita conatus indefinita virtus movendi est, quae iniquos motus ex aequo explicat.Ratio eorum, quae cogitat Renatus de reflextione ac refractione motus. Renatus tanquam fundamentum eorum omnium, quae de motuum reflectione ac refractione praeclarissime cogitat, illud substruit, quod motus ab ejusdem determinatione sit alius; ita ut sub eodem determinationis modo, seu quantitate, ut dicunt, plus motus fieri possit. Unde illud conficit, plus motus esse in determina-