Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/97

Haec pagina emendata est
67
italorum sapientia
de punctis metaphyisicis offensiones de vacuo, et atomi declinatione, successu rerum peculiarium feliciter explanatarum compensat.Cur Epicurus et Renatus offendunt in principiis physicae, et feliciter procedunt. An eorum ratio sit, quod uterque figura et machina de naturae rebus disserunt; et peculiaria naturae effecta formata et mobilia sunt; de principiis autem et virtutibus, quia informibus nulla figura, quia indefinitis machina nulla est? Atque haec hactenus ad sententiae Zenoniae declarationem authoritatemque dicta sint. Nunc propria rei propositae argumenta exponamus. Quaelibet minima extensae rei particula in infinitum diduci,Aristotelaeae demonstrationes Zenonem laedantne an juvent.
Deus omnium perfectionum cumulus.
Aristoteles geometricis demonstrationibus evincit. Sed Zeno ad eas imperturbatus constat, iisque ipsis sua metaphysica puncta confirmat. Hujus enim rei physicae virtutem in metaphysica dari oportet: alioqui quo pacto Deus omnium perfectionum sit cumulus? extensa quidem in natura sunt; in Deo quid extensum memorare nefas: extensum metimur, infinitum dimensionem indignator. Extensi vero virtutem eminenter, ut nostri theologi loquuntur, in Deo contineri fas omnino est.Conatus in Deo quies, extensionis virtus in Deo mens. Igitur quo pacto conatus virtus movendi est, et in Deo, conatus authore, quies; ita prima materia est extensionis virtus, quae in Deo, materiae conditore, purissima mens est. Est igitur in metaphysica substantia, quae indefinitae extensi divisionis est virtus.Divisio motus et res physica est: divisibilitas virtus, et metaphyisica essentia.
De alio Aristoteles cum Zenone contendit, in idem convenit.
Divisio physica res est: virtus ut res dividatur metaphysicum argumentum; divisio enim actus corporis est; at essentia corporis, uti et ceterarum rerum, in indivisibili consistit: atque id adeo Aristoteles fateri debet, qui docet. Itaque mihi videtur de alio Aristoteles cum Zenone contendere, in idem autem convenire. Nam ille de actu, hic loquitur de virtute. Et quum Aristoteles divisionem partium in infinitum demonstratione diagonalis, quae in iisdem punctis cum laterali secaretur, quae duae lineae ejusdem sunt impatientes mensurae, urget; jam tum non dividit punctum, sed quid extensum, nam designat.Aristotelis demonstrationes contra puncta metaphysica ex puncti geometrici definitione proveniunt. At ea ipsa demonstratio, uti et aliae de circulis concentricis, qui in omnibus suis punctis cum centro secarentur, et de parallelis, quae obliqua ad horizontem ductae, quam perpendicularem intersecarent nunquam totam dividerent, et ejus generis aliae, ex puncti definitione, cujus nulla pars est, stabilitae proveniunt. Neque haec mira nobis sunt demonstrata per geometriam, in cujus definitionibus punctum minima diceretur esse particula in immensum dividua; sed per quam punctum constituitur individuum, et a puncto ita definito ad haec mira demonstrata pervenitur.Zeno ex geometria metaphyisicam in physicam dedictam contemplatur. Quapropter Zeno per eas demonstrationes in sua sententia se ob-
Vici Op. lat. T. I
5*