Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/94

Haec pagina emendata est
64
de antiquissima
de caussis.

mam caussam spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae formationem, quam ad hujus Mundi genesim motus, quo et hic Mundus creatus ex nihilo est, ex quo formica ex substrata materia producitur.Sapientes christiani in quavis re minima infinitam Dei virtutem agnoscunt. Et sane in asceticis sermonibus suis nostrae religionis sapientes, nempe qui et cognitione Summi Numinis, et morum sanctitate praeclari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem perveniunt; quod infinitam in ejus generatione virtutem agnoscunt. Atque id est, quod in nostra dissertatione De nostri temporis Studiorum Ratione dicebamus, quod geometrica ideo demonstramus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus.Impia pietas est velle Deum probare per caussas. Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max. a priori probare student. Nam tantundem esset, quantum Dei Deum se facere, et Deum negare, quem quaerunt.Mataphysici veri clartitas eadem ac lucis.
Ejus rei appositissima similitudo.
Metaphysici enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca cognoscimus. Si enim in elatratam fenestram, quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis; deinde in corpus omnino opacum aciem oculorum convertas; non lucem, sed lucida clathra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphysicum verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma discernitur; quia est infinitum omnium formarum principium: physica sunt opaca, nempe formata et finita, in qubus Metaphysici veri lumen videmus.



caput iv.

De Essentiis, seu de Virtutibus.


Essentia, vis et potestas Latinis dicta.Quod scholae essentiam vocant, Latini vim et potestatem appellant. Essentias autem omnes philosophi aeternas et immutabiles statuunt. Aristoteles diserte eas individuas, seu, ut scholae loquuntur, in indivisibili consistere asseverat.Scientia est de aeternis et immutabilibus. Plato autem post Pythagoram scientiam esse de aeternis et immutabilibus sentit. Hinc conjicere licet, antiquos Italiae philosophos essentias putasse individuas omnium rerum virtutes aeternas et infinitas; quas proinde Latinorum vulgus vocabat Deos immortales,Dii immortales Latinorum sunt infinitae omnium rerum virtutes.
Cur metaphysica verissima omnium scientia.
sapientes vero pro uno Summo Numine accipiebant: et hac de caussa unam metaphysicam veram scientiam esse, quod de aeternis virtutibus ageret. Hinc dubitare licet, an quemadmodum datur motus, et conatus, qui virtus movendi est, ita datur extensum, et