Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/93

Haec pagina emendata est
63
italorum sapientia
de generibus sive de ideis

verae autem ultimae rerum species. Enim vero ista genera nomine tenus sunt infinita:Homo quia neque nihil est, neque omnia, nec nihil percipit, nec infinitum. homo enim neque nihil est, neque omnia. Quare nec de nihilo, nisi per aliquid negatum, nec de infinito, nisi per negata finita cogitare potest. At enim omnis triangulus habet angulos aequales duobus rectis. Ita sane: sed non id mihi infinitum verum; sed quia habeo trianguli formam in mente impressam, cujus hanc nosco propretatem, et ea mihi est archetypus ceterorum.Universalia rationem habent quandam archetyporum. Si vero id contendant esse, infinitum genus, quia ad eum trianguli archetypum accommodari innumeri trianguli possunt, id sibi habeant per me licet: nam vocabulum iis lubens condono, dum ipsi de re mecum sentiant. Sed enim perperam loquuntur, qui decempedam dixerint infinitam, quod omne extensum ad eam normam metiri possint.



caput iii.

De caussis.


Latinis caussa et negocium idem.
Cur effectus dictum, quod a caussa oritur.
Probare per caussa efficere est.
Effectus est verum, quod cum facto convertitur.
Caussarum genera.
Probare a caussis est elementa rei colligere.
Latini caussam cum negocio, seu operatione confundunt; et quod ex caussa nascitur, effectum dicunt. Haec autem cum iis, quae de vero et facto disseruimus, conspirare videntur: nam si id verum est, quod factum; probare per caussas idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe operatio; et idem factum et verum, nempe effectus. Caussae autem spectantur praecipuae, in naturalibus materia et forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisimile est antiquos Italiae philosophos opinatos, eum probare a caussis, qui materiam, sive elementa rei incondita digerat, et disjecta componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam inducat. Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non putantur a caussis probare, eae caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet elementa verorum, quae digerere et componere possit; et, ex quibus dispositis et compositis, existit verum quod demonstrat; ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum.Physica a caussis probari non possit.
Quodvis finitum infinita virtute gignitur.
Atque ob idipsum physica a caussis probare non possumus, quia elementa rerum naturalium extra nos sunt. Nam quanquam essent finita, tamen infinitae virtutis est en digerere, componere, et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad pri-