Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/91

Haec pagina emendata est
61
italorum sapientia
de generibus sive de ideis Physicae operatricis commoda.
Jurisprudentes non regulis, sed exceptionibus censentur.
quod nimis sit universalis: quando contra genus humanum innumeris novis veris ditarunt ignis, et machina, instrumenta, quibus utitur recens physica, rerum, quae sint similes pecularium maturae operum, operatrix. Indidem Jurisprudentia non censetur, qui beata memoria jus theticum, sive summum et generale regularum tenet; sed qui acri judicio videt in caussis ultimas factorum peristases seu circumstantias, quae aequitatem, sive exceptiones, quibus lege universali eximantur, promereant.Oratores optimi, qui haerent in caussae propriis.
Ex Historicis utiles qui?
Optimi oratores non ii qui per locos communes vagantur, sed qui, ut Ciceronis judicio et phrasi utar, haerent in propriis. Historici utiles, non qui facta crassius, et genericas caussas narrant, sed qui ultimas factorum circumstantias persequuntur, et caussarum peculiares reserant. Et in artibus, quae imitatione constant, uti pictura, sculptura, plastica, poëtica,Imitatores boni in circumstantiis melioratis spectantur. excellunt qui archetypum, a natura vulgari desumptum, circumstantiis non vulgaribus, sed novis ac miris exornant; aut ab alio artifice expressum, propriis ac melioribus distinguunt, ac faciunt suum. Quorum sane archetyporum cum alii aliis meliores confingi possint, quia semper exemplaria exemplis praestant;Unde scalae idearum Platonicae. Platonici illas idearum scalas construunt, et per ideas alias aliis perfectiores, tanquam per gradus ad Deum Opt. Max. ascendunt, qui in se omnium continet optimas.Sapientia non est de iis quae genere continentur. Quin et sapientia ipsa nihil aliud est, nisi solertia decori, qua sapiens ita in omnibus novis rebus loquatur, et agat; ut nihil aeque aptum ad id aliunde desumptum accommodari possit. Itaque sapiens a longo et multo rerum honestarum et utilium usu mentem quasi subactam reddit, quo novarum rerum, uti sunt in se ipsis, expressas excipiat imagines; et non aliter paratus sit ex tempore loqui, et agere in omnibus rebus cum dignitate, ac fortis comparatum habet animum ad omnes terrores inopinatos. Atqui nova, mira, inopinata universalibus illis generibus non providentur.Ut genera sunt materia metaphysica. Quam ad rem satis commode scholae loquuntur, quum genera materiam metaphysicam esse dicunt; si id ita accipiatur, ut mens per genera informis fiat quodammodo, quo facilius specierum induat formas. Quod sane verum comperitur: nam facilius facta et negocia percipit, uti percipi oportet, qui genera seu simplices rerum ideas habet, quam qui peculiaribus formis mentem instruxit, et ex iis peculiares alias spectat: nam res formata difficile alii formatae rei aptatur. Quare exemplis judicare, exemplis deliberare periculosum: quia nunquam aut perraro rerum circumstantiae congruunt usque-