Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/88

Haec pagina emendata est
58
de antiquissima
de primo vero renati.


Sed Scepticus non dubitat se cogitare; quin profitetur ita certum esse, quod sibi videre videatur, et tam obfirmae, ut id vel cavillis, calumniisque propugnet: nec dubitat se esse; quin curat sibi bene esse per assensus suspensionem; ne praeterquam quas ipsae res habent molestias, addat illas opinionis.Conscientia aliud a scientia. Sed certitudinem, quod cogitet, conscientiam contendit esse, non scientiam, et vulgarem cognitionem, quae in indoctum quemvis cadat, ut Sosiam; non rarum verum, et exquisitum, quod tanta maximi philosophi meditatione egeat ut inveniatur.Quid scientia.
Quid conscientia.
Scire enim est tenere genus, seu formam, quo res fiat: conscientia autem est eorum, quorum genus, seu formam demonstrare non possumus: ita ut passim in vita agenda de rebus, quarum nullum nobis edere signum, vel argumentum datur, conscientiam testem demus.Cogitationis caussae occultae.
Idque adeo in nostra religione.
At quanquam conscius sit Scepticus se cogitare, ignorat tamen cogitationis caussas, sive quo pacto cogitatio fiat; idque adeo nunc se ignorare profiteretur, cum in nostra Religione animum humanum omni corpulentia purum quid esse profiteamur. Unde sentes illi, illaeque spinae, in quas offendunt, et quibus se mutuo compinguntur subtilissimi nostrae tempestatis Metaphysici, dum quaerunt quomodo mens humana in corpus, corpus in mentem agat; cum tangere, et tangi non possint nisi corporibus corpora. A quibus difficultatibus adacti ad occultam Dei legem tanquam ad machinam confugiunt, quod nervi mente excitent, quum ab objectis externis moventur; et mens intendat nervos, quando ei agere collibitum sit.Mens humana aranei similis a nostris Metaphysicis fingitur. Itaque fingunt mentem humanam tanquam araneum, ita in conario, ut ille in suae telae centro quiescere; et ubi quodvis telae filum alicunde motum sit, araneus id sentiat: quum autem araneus, immota tela, tempestatem praesentiscit, omnia suae telae fila commoveat. Atque haec occulta lex ab iis memoratur, quia ignoratur genus, quo cogitatio fiat: ac proinde se obfirmabit Scepticus, cogitandi scientiam non habere.An ex conscientia cogitanti scientia entis nascatur. Sed Dogmaticus replicaverit, Scepticum ex conscientia cogitandi scientiam entis acquirere; cum ex conscientia cogitandi inconcussa certitudo entis nascatur. Nec quis certus omnino esse potest, quod sit, nisi esse suum ex re conficiat, de qua dubitare non possit. Itaque Scepticus non est certus se esse, quia id a re omnino indubia non colligit. Verum ad haec Scepticus negabit ex conscientia cogitandi scientiam entis acquiri.Scire per Scepticos quidnam esset? Nam scire is contendit esse, nosse caussas, ex quibus res nascatur: at ego qui cogito, mens sum et corpus: et si cogitatio esset caussa,