Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/86

Haec pagina emendata est
56
de antiquissima
de origine et veritate scient. societatiScientiae humano generi utilissimae, quae certissimae. utilissimas genuit, arithmeticam et geometriam, atque ex his progenuit mechanicam, omnium artium hominum generi necessariarum parentem. Cum igitur scientia humana nata sit ex mentis nostrae vicio, nempe summa ejus brevitate, qua extra res omnes est, et qua quae noscere affectat non continet: et quia non continet, vera, quae studet non operatur; eae certissimae sunt, quae originis vicium luunt, et operatione scientiae divinae similes evadunt,Ea scientia divinae similis evadit, in qua verum et factum convertuntur.
Veri criterium est idipsum fecisse.
utpote in quibus verum et factum convertuntur. Atque ex his, quae sunt hactenus dissertata, omnino colligere licet, veri criterium ac regulam ipsum esse fecisse: ac proinde nostra clara ac distincta mentis idea, nedum ceterum verorum, sed mentis ipsius criterium esse non possit: quia dum se mens cognoscit non facit; et quia non facit, nescit genus, seu modum, quo se cognoscit. CumqueCur scientiae minus certae, quae magis in materia immerguntur. humana scientia ab abstractione sit, iccirco scientiae minus certae, prout aliae aliis magis in materia corpulenta immerguntur: uti minus certa mechanice quam geometria et arithmetica, quia considerat motum, sed machinarum ope: minus certa physice, quam mechanice; quia mechanica contemplatur motum externum circumferentiarum; physice internum centrorum: minus certa moralis quam physica, quia physica considerat motus internos corporum, qui sunt a natura, quae certa est; moralis scrutatur motus animorum, qui penitissimi sunt, et ut plurimum a libidine, quae est infinita, proveniunt. AtqueMeditata Physica ea probantur, quorum simile, quod operemur. indidem in physica ea meditata probantur, quarum simile quid operemur: et ideo praeclarissima habentur de rebus naturalibus cogitata, et summa omnium consensione excipiuntur, si iis experimenta apponamus, quibus quid naturae simile faciamus. Et, ut uno verbo absolvam, itaVerum humanorum quando cum bono convertitur. verum cum bono convertitur, si quod verum cognoscitur, suum esse a mente habeat quoque a qua cognoscitur: et ita scientia humana divinae sit imitatrix; qua Deus dum verum cognoscit, id ab aeterno ad intra generat, in tempore ad extra facit. Et veri criterium, quemadmodum apud Deum inter creandum est suis cogitatis bonitatem communicasse: vidit Deus, quod essent bona; ita apud homines sit comparatum, vera quae cognoscimus, effecisse. Sed hae res quo munitiori sita sint loco, sunt a Dogmaticis, Scepticisque vindicanda.