Haec pagina emendata est
54
de antiquissima
Infinitum supra corpus est et loco non continentur.
Quae in homine ratiocinia, in Deo sunt opera.
In homine arbitrium, in Deo voluntas ineluctabilis.
Latinis idem dividere et minuere. nostri Ascetae, sive metaphysici christiani, ita praedicant; nos prae Deo quantumlibet maximos, et quavis de caussa maximos nihil esse. Et cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus, quia immensum dimensionem non patitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia cum Deus habeat intra se quae intelligit, et omnia praesentia habeat; quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus cumque nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum; cumque is sit optimus, ejus voluntas ineluctabilis est. Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in latinis locutionibus observamus: nam idem verbum minuere et diminutionem et divisionem significat: quasi quae dividimus non sint amplius quae erant composita, sed deminuta, mutata, corrupta. An id ratio sit,Via resolutiva:
Per syllogismos vana;
Per numeros divinatoria; cur via resolutiva, quam dicunt, sive per genera et syllogismos, quae ab Aristotelaeis celebratur, vana comperiatur; sive per numeros, quam tradit algebra, sit divinatoria; sive per ignem, et menstrua, qua pergit che-