Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/82

Haec pagina emendata est
52
de antiquissima

lerentur ad ambitum; et res omnes per systolem et diastolem quandam gigni, vivere et interire; tu, et eximii hujus civitatis doctrina viri, Augustinus Arianus, Hyacinthus de Cristophoro et Nicolaus Galitia, me monuistis, ut eam rem a capite aggrederer, ut rite et ordine constabilita videretur. Itaque idem insistens originum latinarum iter haec metaphysica sum meditatus, quae his nominibus tibi inscribo: nam ex posterioribus curis aliquam praeclarissimis iis tribus viris dabo, in grati animi et singularis observantiae testimonium.


caput i.

De Vero et Facto.


LatinisLatinis verum et factum idem. verum et factum reciprocantur, seu, ut scholarum vulgus loquitur, convertuntur; atque iisdem idem est intelligere, ac perfecte legere, et aperte cognoscere. CogitareQuid intellegere.
Quid cogitare.
Quid ratio.
autem dicebant, quod nos vernacula lingua dicimus pensare, et andar raccogliendo. Ratio autem iisdem significabat et arithmeticae elementorum collectionem, et dotem hominis propriam, qua brutis animantibus differt et praestat: hominem autem vulgo describebant animantem rationis participemHomo rationis particeps dictus., non compotem usquequaque. Altrinsecus uti verba idearum, ita ideae symbola et notae sunt rerum. Quare quemadmodum legere ejus est, qui colligit elementa scribendi, ex quibus verba componuntur; ita intelligere sit colligere omnia elementa rei, ex quibus perfectissima exprimatur idea. HincVerum est ipsum factum.
Cur in Deo primum verum.
Cur id infinitum.
Cur exactissimum.
Quid scire sit.
Hominis cogitatio, intelligentia Dei propria.
conjicere datur, antiquos Italiae sapientes in haec de vero placita concessisse: Verum esse ipsum factum; ac proinde in Deo esse primum verum, quia Deus primus Factor; infinitum, quia omnium Factor; exactissimum, quia cum extima, tum intima rerum ei repraesentat elementa, nam continet. Scire autem sit rerum elementa componere: unde mentis humanae cogitatio, divinae autem intelligentia sit propria; quod Deus ommia elementa rerum legit, cum extima, tum intima, quia continet, et disponit: mens autem humana, quia terminata est, et extra res ceteras omnes, quae ipsa non sunt, rerum duntaxat extrema coactum eat, nunquam omnia colligat, ita ut de rebus cogitare quidem possit, intelligere autem non possit; quare particeps sit rationis, non compos. QuaeVerum divinum imago rerum solida, humanum plana. ipsa ut similitudine illustrem, verum divinum est imago