Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/80

Haec pagina emendata est
50
prooemium
ubi Theologia naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores de Summo Numine opiniones habentur: et ideo apud nos Christianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima de Deo dogmata. SedHetrusci geometria Graecis antiquores. et Architectura ceterarum simplicissima Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria Graecis priores fuisse. Ab Jonibus autem bonam et magnam linguae partem ad Latinos importatam etymologica testatum faciunt. Ab Hetruscis autem religiones Deorum, et cum iis locutiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse, constat. Quamobrem certo conjicio ab ea utraque gente doctas verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum adjeci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius latinae linguae originibus eruendam. OpusHoc opus ad Cratyli Platonici exemplum. sane hactenus, quod sciam, intentatum: sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis desideria numeraretur: Plato enim in Cratylo eadem via priscam Graecorum sapientiam assequi studuit. Quare quod VarroAliud ac Varronis,
Scaligeri,
Sanctii,
Scioppiique.
in Originibus, Julius Scaliger de Caussis latinae linguae, Franciscus Sanctius in Minerva, ibidemque in Notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo a nostro distat incepto. Ii enim ex philosophia, quam ipsi docti fuerant, et excolebant, linguae caussas eruere, et systema comprehendere sategerunt; nos vero nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus, quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit, sumus indagaturi.